Ш Ф Ш 5

Qui mathefîn facere quidpiam ad virtutem adferit, cum nemo credat, honefte viuendi praeceptis philofophiae morum demtis, mathefin vitae redricem conftituere* Ha- bent vero id artes plurcs, vt cxercitio illarum, aliis plane, et ab illis diuerfis aptiores fiamus. Qui rerum vifibilium imagines ftilo in tabula efformare difcunt, non id omnes quaerunt vt pidores probabiles euadant, fciunt vero, ita lëfabros, architedos, pulcri deformifque arbitros res futuros. Peris infidias ftruentes, dum vigilias et res tolerare, pericula contemnere difcunt, bello fe prae- parant. Artium liberalium ftudia, mores emollire, anr- morum feritatem compefcere, non Socrates nos docuit aut Seneca, fed amabilior multo magifter Ouidius. Suffe- cerit ergo, fi mathefeos ea vis eft, vt cultorem fui, bene viuendi legibus, fi non omnibus, cçrte quibusdam, perci- piendis feruandisque reddat aptiorem.

PRIMO autem, non poteft infigniter mathefin ama- re nifi qui veritatem amat ; de illo loquor, qui mathefin cognofcendi, non cauponandi gratia, vt Plato ait, feda- tur. Saepius peruicacis ftudii non aliud praemium mathe- fis offert, quam quod vero hucusque ignorato potiamur* Vero autem quaerendo femper intentos, an incredibile eft, in iis quae ad vitam pertinent, veri cuftodes etiani magis follicitos, candidos fimplicesque futuros? Cauent curiofe ne errent, quam diflimilesfibiipfisfuturi, fi data opera mentiantur. Veritatis diagrammatibus et numeris circumfeptae pulcritudinem, pauci inter mortalium riades, fentiunt, mire profecfto hebetes futuri, fi pulcri-p tudinem non ièntiant eius quae ad mores pertinet, quam venuftam fatcntur iiomines omnes, nifi quod vbi parum ipfis prodeft, vt puellam cui faciès pro dote eft proci ^ua-